- Start
- Caroli Aloisii Morichinii Cardinalis Archiepiscopi Bononiensium Carmina (Classic Reprint)
Caroli Aloisii Morichinii Cardinalis Archiepiscopi Bononiensium Carmina (Classic Reprint)
Angebote / Angebote:
Excerpt from Caroli Aloisii Morichinii Cardinalis Archiepiscopi Bononiensium CarminaHabes, Lector humanissime uno con clusa volumine quae inde ab anno MDCCCLXIII passim evulgavi carmina, quibus nonnulla ac cedunt nondum edita iuvenilia praesertim, non quod putem quidquam eis praestantiae inesse, sed quia ad memoriam pergrata redeunt, utpote quae partim virentis aetatis sunt, partim officia referunt erga parentes et necessarios. Fatebor enim me, iam tum quum inter alumnos patrii Collegii Nazareni operam darem litteris, latina poesi, quam summopere in aurei aevi scriptori bus degustabam, ita captum fuisse ut eam ardenter exercere coeperim, auctore et magistro P. Innocentio Bianchio viro sancti propositi aeque ac bene docto, cuius nunquam grato animo non recordabor. Sed mihi postea studiis a musis plane alienis distento, nedum versus scri berem, multum sane erat, si tantum quotidie superfuisset temporis quo Virgilium in primiscarum magni Augustini exemplo, lectitarem. Ubi vero a curarum mole paulum interquievi tum denuo me contuli ad humanitatem, atque ex hac, quum nefaria rerum publicarum con versione animum moerore pressum haberem, solatium quoque expetere ratus sum, idque ex sententia cessit. Ea itaque studia quae adole scentiam aluerunt meam mihique perfugium ac solatium adversis in rebus praebuere, eadem nunc senectutem oblectant. Video equidem ex hisce carminibus non panca esse quae limae laborem postulent, quod mihi iam nec per offi oium nec per aetatem licet efficere: quod tamen nova hac editione unice speoto, nimirum quum obsequium latinis exhibere litteris, tum potissi mum Dei optimi maximi, sanctae eius Genitricis Virginis, Caelitumque beatorum laudes cele brare, id si assequar, satis habeo. Vale.About the PublisherForgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.comThis book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully, any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.
Folgt in ca. 10 Arbeitstagen