info@buecher-doppler.ch
056 222 53 47
Warenkorb
Ihr Warenkorb ist leer.
Gesamt
0,00 CHF
  • Start
  • Codices Manuscripti Graeci Reginae Svecorum Et Pii Pp. II Bibliothecae Vaticanae

Codices Manuscripti Graeci Reginae Svecorum Et Pii Pp. II Bibliothecae Vaticanae

Angebote / Angebote:

Excerpt from Codices Manuscripti Graeci Reginae Svecorum Et Pii Pp. II Bibliothecae Vaticanae: Descripti Praeside I. B. Cardinali Pitra Episcopo Portuensi S. R. E. BibliothecarioQuemadmodum catalogo nostro Bibliothecae Palatinae graecae qui anno 1885 in lucem editus est, praefationem praemisimus, ita nobis in votis erat historiam enodare variosque casus narrare cc dioum Alexandrinorum, sive Svecorum reginae. Ast vero, plurimis de causis, quod licuit nobis in praefatione ad Palatinos codices idem praestare noluimus in sequentibus duobus catalogis, codicum nempe Pn II et imprimis Reginae Svecorum, quos illustrissima regina, Gustavi Adulphi proles, magno pretio per viros doctos, praesertim Isaacum Vossium et Nicolaum Heinsium, undique con quisiverat, quosque Alexander VIII Otthobonus Venetus, numero mille nongentos, paucis quoque a sua bibliotheca additis, Vaticanae attribuit, quemadmodum testatur inscriptio marmorea parieti aifixa aulae eiusdem in qua codices Reginae adservantur. Codices enim baud pauci' Alexandrini inter Otthobonianos, et aliquot inter veteres Bibliothecae Vaticanae collocati reperiuntur. Latent pariter in aliis bibliothecis exteris, praecipue Leydensi, spolia reginae Christinaeminime despicienda, quae ut denudare et exuere possimus, longo itinere, infirma valetudine et senectute magis magisque ingrave soente nunc saltem prohibemur. Praetéreaque nobis erit expectan dum, donec in lucem proferatur catalogus latinorum codicum Ale xandrinorum et Otthobonianorum, quos ad recensendos filio nostro Henrico Stevenson cura demandata est. Quibus rationibus aliisque adducti, existimavimus, lector benevole. Praefationem in diem magis Opportunum procrastinandam esse, si modo coeptis nostris annuerit summus Deus, cuius ex arbitratu omnia pendent, et quo reluctante, nihil aggredì, nihil perficere possumus. Interea adeas optimum Dudikn Iter, in quo, post Blumium, auctor egreg1e de bibliotheca Reginae Svecorum historia disseruit: Iter Romanum, im Auftrage des haben Maekre'seken Landes Ausschusses in den Jahren 1852 and 1853 unternommen and eerò'fienth'ekt. I. Thee'l, Wien 1855 p. 123 et seq., p. 167 et seq. Ne tamen spem tuam, lector pa tientissime, fefellisse videamur, en catalogos duos, unum codicum Alexandrinorum, quos more sane barbaro Reginenses nuncupandi increbuit consuetudo, alterum Pil 11 qui dicuntur codicum grac corum, quos a Clemente XI Vaticanae bibliothecae addictos Ale xandr1ms tanquam appendicem adiunximus, ut fieri solet. Quibus catalogis iamdudum quidem, anno nempe 1882, mense Iunio et Iulio confectis, varii casus obstitere, quominus ante hoc tempus typis impressi in vulgus emitterentur. Nutu dixeris divino id con tigisse. Illuxit quippe iam annus omnium faustissimus, quo universae terrae principes p0pulique, dona afi'erentes, quinquagesimum sacer dotii natalem sapientissimi Pontificis nostri, Lnoms XIII, certatim celebrant. Quaenam igitur dona a Bibliothecae Vaticanae scriptore, quantumvis exilia admodum et tenuia, sed tamen idonea, porrigi possint Summo Ecclesiae Romanae Antistiti, qui ipse, ut viris doctis Romam adeuntibus ad thesauros Vaticanae bibliothecae facilior pa teret aditus, publicae luci catalogos committi iussit?About the PublisherForgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.comThis book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully, any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.
Folgt in ca. 5 Arbeitstagen

Preis

21,90 CHF