info@buecher-doppler.ch
056 222 53 47
Warenkorb
Ihr Warenkorb ist leer.
Gesamt
0,00 CHF
  • Start
  • Petronii Arbitri Satirarum Reliquiae

Petronii Arbitri Satirarum Reliquiae

Angebote / Angebote:

Excerpt from Petronii Arbitri Satirarum Reliquiae: Adiectus Est Liber PriapeorumTacitus annalium XV! 17: anno 66 eadem agmine Annaeu3 Mela, Cerialis Anieius, Rufius Crispinus ac Petronius cecidere. Tum in capite 18: de C. Petronio panca supra repetenda sunt. Nam illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae transigebatur, utque alias industria ita hunc ignavia ad famam protulerat, habe baturque non ganea et pro¿igator ut plerique sua haurientium, sed erudito luxu. Ac dieta factaque eius quanto solutiora et quandam sui neglegentiam praeferentia, tanto gratins in speciem simplicitatis accipiebantur. Proconsul tamen Bithyniae et max consul vigentem se ac parem negotiis ostendit. Dein revolutus ad vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoenum et molle affluentia putat nisi quod ei Petronius adprobavisset. Unde invidia Tigellini quasi adversus aemu lum et scientia voluptatum patiorem. Ergo crudelitatem principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur amicitiam Sòaevini Pe tronio obiectans corrupto ad indicium serva ademptaque defensione et maiore parte familiae in vincla rapta. Forte illis diebus Campa niam petiverat Caesar et Cumas usque progressu5 Petronius illic attinebatur. Nec tulit ultra timoris aut spei moras. Neque tamen praeceps vitam expulit sed 1ncisas venas, ut libitum, obligatas ape rire rursum et alloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam constantiae peteret. Audiebatque referentes nihil de immortalitate animi et sapientium placitis, sed levia carmina et faciles versus. Servorum alias largitione, quosdam verberibus all'ecit. Iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam caacta mors fortuitae similis esset. Ne codicillis quidem, quod plerique pereuntium, Neronem aut Ti gellinum aut quem alium potentium adulatus est, sed ¿agitia princi pis sub nominibus exoletorum feminarumque et novitatem cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni, fregitque anulum.About the PublisherForgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.comThis book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully, any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.
Folgt in ca. 10 Arbeitstagen

Preis

43,50 CHF

Artikel, die Sie kürzlich angesehen haben