- Start
- R. P. Francisci Suarez e Societate Jesu Opera Omnia, Vol. 7 (Classic Reprint)
R. P. Francisci Suarez e Societate Jesu Opera Omnia, Vol. 7 (Classic Reprint)
Angebote / Angebote:
Excerpt from R. P. Francisci Suarez e Societate Jesu Opera Omnia, Vol. 7Babes, rerum divinamm auscultator studiose, opus de Gratia, primam inter pos thumas fmturam Patris Francisci Soarii quam non educaverat tantum sed suo ipse calamo tandem distinxit et compsit, habes, inquam, primum de gratia tertiumque volumen, nam secundum, quod in libertate creata, Beique auxiliis coneiliandis poni tur universum, a suo auctore omnibus adornatum numeris, praeloque sepositum con servatur, ac Romana, Sedis auctoritatem opperitur in dies, sic enim Soarii erga illam Sedem merita praeclarissima, et Pontificis rescriptio paulo inferius subjicienda sperare nos jubent. Unum praeterea de Angelis prodibit volumen, de Opere, ut vocant, sex dierum, deque Anima alterum quibus post olim editos de Deo uno ac trino libros, universa perficitur doctrina, quam sanctus Thomas in primam suze Summae partem contulerat. Adhaec multiplex juslae molis tractatio sequetur de humano fine ac vo luntario, de bonitate malitiaque actuum humanorum, atque adeo de passionibus, vir tutibus et peazatis, qua fiet ut primum quoque secundae partis sancti Thomae vo lumen loeupletatum abeat, quando nihil pene ex illo enucleandum relinquitur, editis alibi de Beata Visione, de Legibus, deque Gratia egregiis monumentis. Jam ad duo de Religione ante evulgata totidem accedent, qua diu multumque desiderantur. Suum deinde volumen jure vendicant perlectiones de Fide (additis quas olim Romae, vel in Hispania, de Spe et Cbaritate publice dictaverat), qui fuit postremus sapientis simi Doetoris labor in bac Conimbricensis Academia primaria sede, cui duos ante obitum annos remiserat nuntium, ac si jam inde rcceptui caneret ad aeternitatcm. Benique non minoris expectationis opus pollicemur variis aggestum consiliis, uti nam superessent omnia illa, quae viginti foro per annos certatim poscentibus dedit. Neque vero prolem minus numerosam educere potuit, aut educare, fmcundum adeo felixque ingenium, non alieno subsidio egcntem, sed nativo procreatam, altamqu0 marte, ut verius sanetiusque dixeris eam ex parentis sui mente natam, quam ex Jovis cerebro Minervam mentitur antiquitns.About the PublisherForgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.comThis book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully, any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.
Folgt in ca. 5 Arbeitstagen